XXII, Aenigmata Canisii – explicatio

1 Cuius nata fui, 2 mater quoque fio, parentis:
3 Filia, fixa manet: 4 mater, aperta fuit.
Filia dum maneo, multorum tramite calcor,
In varias partes dividor atque secor.
Laesa quoque interdum 5 laedentibus aufero vitam:
Regis Idumaei 6 filia testis erit.

1. Aquae
2. glacies iterum liquifacta.
3. Dum glacies.
4. Dum resoluta.
5. Qui cadentes glaciem frangunt, pereamque in aquas incidunt et pereunt aut se laedunt.
6. Herodiadis.  Vide posteram epistulam e libro: Studia Syriaca.

glacies