XXVI, Aenigmata Pincieri – explicatio

umbrahominisHaud me, qui genuit, vidit pater, haud ego patris
Sustineo vultus cernere nata mei.
Namque ego si vultus tentem spectare paternos,
Meque pater tentet cernere, nulla forem.
Quapropter mater medio manet inter utrumque,
Alteri et aspectum subtrahit alterius.

Explicatio:

“Corpus lucidum pater est, corpus opacum mater, umbra est filia. Umbra praedicat nec patri suo datum esse, ut se filiam aspiciat; nec sibi filiae, ut aspiciat patrem. Sicut enim fieri non potest, ut eo in loco sit umbra, ex quo sol videtur: ita nec fieri potest, ut quaecunque sol aspicit, hoc est, radiis suis illustrat, umbra tegantur. Quocunque igitur cadit umbra, corpus opacum interiicitur inter corpus lucidum et umbram, et alterum alterius intuitu in perpetuum privat.”