XXVII, Aenigmata Reusneri – explicatio

by jjb

Non Deus est, nec homo, sine carne et corpore sermo,
Sermo Caro factus nunc Deus est et Homo.
*
Sunt duo, quae duo sunt, et sunt duo quae duo non
Quae duo si duo sunt, nulla duo duo sunt.
*
Nempe Deus vere est, vere est homo, summus et imus,
Conditor ille hominum spirituum ille Deus.
*
Sum mater, sed virgo tamen, maris inscia mater,
Spiritus est, salva virginitate pater.

Melchisedech